- ANNULI Regri
- ANNULI Regriquô Reges Imperatoresque utuntur, ad subsignanda sua diplomata, memorantur Agobardo de insol. Fudaeorum, Fausto in Vita S. Mauri de Theodeberto Rege Thegano de Ludovic Pio c. 19. Aliis. Unde formula vulgaris omnibus fere Regum et Imperatorum diplomatibus adscripta: Et ut inviolabilem obtineat firmitatem, manu propriâ subtersirmavimus et annuli nostri impressione signari iussimus. Erant autem Annuli Regii, tum apud allos, tum apud Francos praesertim, Regum imaginibus et nominibus insigniti, cuiusmodi Childerici Regis annulus est, qui in eius sepulchro iuxtae Tornacum inventus, in Gazophylacio Galliae Regis cur ab Imperatore muneri mislus est, aslervatur: Ectypum eius exhibuit Ioh. Iac. Chiffletius in Anastasi, cuius haec Inscr. CHILDERICI REGIS. Praeterea alter Ludovici Pii, apud Petrum Fr. Chiffletium in Histor. Tornutiensi p. 195. cuius haec epigraphe: XPE. PROTEGE HLUDOVICUM. IMPERATOREM; apud Car. du Fresne Glossar. qui penes Referendarium Annuli Regii curam fuisseaddit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.